- CRYSTALLUS
- CRYSTALLUSGraece κρύςταλλος, proprie est, γὸπεπηγὸς ὕδωρ ὑπὸ κρύους, Hesych. aqua concreta frigore, unde et vox Latinorum Crusta, et κρύςταλλος ὕδατος Epiphanio, aqua glaciata, ad differentiam κρυςτάλλου λίθου, crystalli lapidis; ad quem translata vox, ut quem omnes Veteres, Solinô exceptô, frigore et longaevâ nive densari scribunt. Plin. l. 37. c. 2. postquam de murrhinis disseruit, Contraria, inquit, causa Crystallum facit, gelu vehementiore concretô. Non aliubi certe reperitur, quam ubi maxime hibernae nives rigent: glaciemque esse certum est, unde et nomen Graeci dedêre, Et paulo post, Non reperitur in aquosis, quamquam in regione praegelida, vel si ad vada usque glaeientur amnes. Caelesti humore, parvâque nive id fieri necesse est: ideo caloris impatiens, nisi in frigido potu, abdicatur. Statius, l. 1. Syl. 2. v. 126.Raraque longaevie nivibus crystalla gelari.Idem perspicuas nives alibi pro eodem dixit,Perspicuaeque nives, Massylaque robora et IndiDentis honos, um parent commissa magistro:Τὰ κρυςτάλλινα intelligens, de quibus retro. Calvus quoque,Atque imitata nives lucens legitur crystallus etc.Qua de sententia vide Salmas. ad Solin. p. 205. et seqq. et p. 1092. Thom. Dempsterum ad Corippum, l. 3. Casp. Barthium, Commentar. poster. ad Claudian. Alios. Certe in rigentibus locis Crystallus, inter cautes, Alpium praecipue, nascitur. Idem Plin. d. l. Nos liquido affirmare possumus in cautibus Alpium nasci, atque adeo inviis, ut plerumque fune pendentes eam extrabant. Peritis signa et indicia nota sunt. In Scythia quoque Solinus. c. 20. Illic et crystallus, quem licet maior pars Europae subministret---pretiosissimum tamen Scythia edit. Contra mentem Plinii, qui inter crystalli patrias Scythiam non numetat, Sed et idem Indicas Crystallos agnoscit, experientiâ repugnante. Forte vitrum accepit κρυςταλλοφανὲς, pro crystallo, sed nec hoc in India repertum. Certe Auctor Peripli, qui mercium Indicarum omnia genera, quae in Arabicis Indicisque emporiis ac portubus vaenales reperiebantur, studiose recenset, nusquam meminit Crystalli; vitri quidem saepe mentionem faciens: sed quod ab Aegypto in Indiam exportabatur a Mercatoribus, ut mercimonia Indica reveherent inde. Quod vero Strabo Indiam Crystalla generare scribit, l. 15. per κρυςτάλλους intelligit, crystallinâ facie gemmas, et candicantes, inter quas adamantes primas tenent: quibus ἄνθρακας opponit, h. e. gemmas ardentes, inter quas principatum tenet, qui ἄνθραξ proprie dictus est. Eiusmodi κρυςτάλλους λίθους intelligit quoque Diodorus, l. 2. cum ait eos in Arabia caloris divini vi cogi ac congelari et ἀσήπτους διαμένειν, βαφῆναι δὲ πολυμόρφω; ἀναθυμίασει πνεύματος: quae omnia Crystallo, de quo nobis sermo, neutiquam conveniunt. Namque fragilem eum esse constat, idemque uniformis est, nec pluribus coloribus naturâ im buitur, cum in candido tantum transluceat. Nempe Indicos inprimis et Arabicos adam antes indigitat, ovi et sexangulis lateribus nascuntur ut crystallus, et colore tralucidô non differunt etc. Ceterum Crystallus caelabatur argenti modô, uti diximus supra ubi de Crystallinis Poculis: inprimis qui vitiô aliquô laborabat. Plinius ubi supra, infestantur plurimis vitiis, scabrô, ferragine, maculosâ nube, occultâ aliquando vomicâ, praedurô fragilique centrô et sale appellatô. Est et rufa aliquibus rubigo: aliis capillamentum rimae simile. Hoc artifice caelatura occultant. Quae vero sine vitio sunt, puras esse malunt.Atque huiusmodi vasa maximo in pretio fuêre. Unde Nero amitsarum rerum nuntiô acceptô, duos calices crystallinos in suprema ita fregisse illisos legitur apud Eund. Haec fuit ratio saeculum suum punientis, ne quis alius ex his biberet. Sed et vas amphorale visum, Xenocrates auctor est, et aliqui ex India crystallum sextariorum quatuor. magnitudo amplissima Plinio visa, quam in Capitolio Livia Augusta dicaverat, librarum circiter quinquaginta, Solinus habet, centum quinquaginta. Vide plura hanc in rem apud praefatos Auctores, Salmasium inprimis, loc. cit. ubi et de opinione multis saeculis inveterata, cui Solinus ansam dedit, quasi Adamas in quodam Crystalli genere inveniretur, multa erudite addit. Nec omittendus Agricola, qui Crystallum e lapidescente perspicuosucco, quem sub terris aut inter gelidas rupium venas frigiditas vehemens glaciet duretque, generari contendit Fossil. l. 6. etc. Georg. Fabricio Crystallus nunc Magorum speculum, cuius locô Innisuride usos Chaldaeos, apud Psellum legitur. Vide eum Commentar. in Poetas Christianos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.